David de Winter, Jason Rebello, James Birchall, John Bowen, Opus Anglicanum, Roland Robertson and Stephen Burrows - Te Deum

Te Deum laudamus te Dominum confitemur
Te aeternum patrem omnis terra veneratur.
Tibi omnes angeli Tibi caeli et universae potestates
Tibi Cherubim et Seraphim incessabili voce proclamant:
sanctus sanctus sanctus Dominus Deus sabaoth.
Pleni sunt celi et terra maiestatis gloriae tuae.
Te gloriosus apostolorum chorus,
Te prophetarum laudabilis numerus,
Te martyrum candidatus laudat exercitus.
Te per orbem terrarum sancta confitetur ecclesia.
Patrem inmense maiestatis.
Venerandum tuum verum unicum filium,
Sanctum quoque paraclytum spiritum.
Tu rex gloriae Christe.
Tu patris sempiternus es filius.
Tu ad liberandum suscepisti hominem non horruisti virginis uterum.
Tu devicto mortis aculeo aperuisti credentibus regna caelorum.
Tu ad dexteram dei sedes in gloria patris Iudex crederis esse venturus.
Te ergo quaesumus tuis famulis subveni quos pretioso sanguine redemisti.
Aeterna fac cum sanctis tuis in gloria munerari.
Salvum fac populum tuum Domine et benedic hereditati tuae.
Et rege eos, et extolle illos usque in aeternum.
Per singulos dies benedicimus te.
Et laudamus nomen tuum in saeculum et in saeculum saeculi.
Dignare domine die isto, sine peccato nos custodire.
Miserere nostri domine miserere nostri.
Fiat misericordia tua Domine super nos quemadmodum speravimus in te.
In te Domine speravi non confundar in aeternum.

Written by:
Traditional

Publisher:
Lyrics © Sony/ATV Music Publishing LLC

Lyrics powered by Lyric Find

David de Winter, Jason Rebello, James Birchall, John Bowen, Opus Anglicanum, Roland Robertson and Stephen Burrows

View Profile
Adorna (with John Bowen, David de Winter, Roland Robertson, Stephen Burrows & James Birchall) Adorna (with John Bowen, David de Winter, Roland Robertson, Stephen Burrows & James Birchall)